- SCEPTICI
- SCEPTICIGraece Σκεπτικοὶ Philosophi iidem cum Pyrrhoniis fuêre. Ita enim a. Gellius l. 11. c. 5. Quos Pyrrhonios Philosophos vocamus, ii Graecô cognomine Σκεπτικοὶ appellantur. Id ferme significat, quasi Quaesitores et Consideratores. Nihil enim decernum, nihil constituunt, sed in quaerendo semper censiderandeque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit: ac ne videre quoque plane quidquam, neque audire se putant, sed ita pati afficique quasi videant vel audiant. Nempe, quia semper ἐσκέψαντο, i. e. rem considerabant, neque unquam decernebant: alias Α᾿πορητικοὶ, quia semper ἠπόρουν, i. e. dubitabant: Ζητητικοὶ, quia semper ἐζήτουν, i. e. quaerebant: Ε᾿φεκτικοὶ, quia longae inquisitionis non alius eventus, quam ἐποχὴ, h. e. iudicii suspensio sive assensionis retentio. Pyrrhonii tandem ab auctore sectae Pyrrhone, qui Socratis, Arcesilae, Carneadis, Anaxarchi Abderitae, Anaxagoraeque vestigiis insistens, illisque initiis maiora superaddens, Α᾿καταληψίας dogma in Arce collocavit, statuitque: Neque rerum veritatem, neque falsitatem ullâ ratione comprehendi posse, omnia incerta esse, dubia et fallacia; neque sensuum iudicio, neque rationibus sidendum. Quô unô omnia Veter. Sapientum placita, quibuscumque fundamentis innix, funditus evertit. Differebant a Neo-Academicis, quod hi modestiores et Socraticâ εἰρωνείᾳ instructi, illud pro certo habebant, Nihil posse comprechendi; Sceptici vero, ne id quidem certo asseverare volebant. Hi omnia prorsus reiciebant, Illi vero hoc unice omnium ruinâ adstruebant: Hi serio, illi simulate pleraque agebant: Hi indoctiores, et barbâ potius, quam ingeniô Philosophi; Illi doctissimi et acutissimi erant, vide iterum Gellium, loc. cit. Hinc Illae voces eorum apud Sext. Empiricum, Οὐ μᾶλλον τοῦτο, ἢ ἐκεῖνο, Non magis hoc, quam illud: Οὐδὲν ὁρίζω, Hihil definio: Σκεπτόμενος διατελῶ, Considerans persevero: Παντὶ λόγῳ λόγος ἶσος ἀντίκειται, omni rationi ratio opposita est etc. quod etiam ἀῥῤεψίαν, item ἀφασίαν, vocabant. Iidem negabant, quidquam revera esse honestum, vel rurpe; iustum vel iniustum: sed hominis iudicium ferre, pro legum instituto, vel consuetudine; cum non unum magis sit, quam alterum. Vide Laertium in Pyrrhone et inprimis Sextum Empiricum l. adv. Mathematicos et Hypotyposeon libris. Inter Christianos sectam erudite propugnavit Franc. Picus Mirandula: quae, uti secta Epicurea, sed dispari ratione, valde contraria est Religioni Christianae. Unde Nicetas de se et fratre Aquila, in Epitome Clementis Rom. de gestis B. Petri p. 65. Η᾿κριβώσαμεν δὲ καὶ τὰ φιλοσόφων, ἐξαιρέτως τα ἀθεώτατα. λέγω δὴ τὰ Ε᾿πικούρου καὶ Πύῤῥωνος, ἵνα και μᾶλλον ἀνασκευάζειν, δυνώμεθα, Accurate etiam ea inquisivinus, quae a Philosophis traduntur: praecipue illa, quae maxime repugnant pietati erga Deum: Ita, inquam, Epicuri ac Pyrrhonis, quo magis ea refellere possimus. Interim in totum Sectam damnandam non esse, vel hinc patet, quod, etsi multa sint certa, longe tamen plura incertasint, quae permixta veris similitudine veri fallant: in cuiusmodi utile est ἐπέχειν av verum ruspari.Vide Gerh. Ioh. Voss. de Sectis Phtlosoph. c. 20. et Supra in voce Pyrrhonii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.